accidisse. (2) Grinus, Æsanii filius, unus ex posteris hujus
Theræ, quum rex Theræorum esset, Delphos venit,
hecatomben offerens nomine civitatis: sequebanturque eum
et alii ex civibus, atque etiam Battus, Polymnesti filius, de
Euphemi genere, unius ex Minyis. (3) Grino vero, regi
Theræorum, quum de aliis rebus consuleret oraculum, edixit
Pythia, civitatem debere eum in Libya condere. Tum ille
respondit: «At equidem, o Rex, ætate jam sum provectior,
et gravis ad majus quidpiam moliendum. Quin tu aliquem ex
junioribus hisce id facere jube.» Ista dicens, Battum digito
monstravit. (4) Et hæc quidem tunc. Deinde vero, postquam
abierant, neglexerunt oraculi effatum; quum nec Libya ubi
esset nossent, nec auderent coloniam mittere obscuram in
rem.
CLI. Post hæc vero per septem annos non pluit Theræ;
arboresque ipsis in insula omnes, una excepta, exaruerant.
Consulentibus igitur oraculum Theræis, objecit Pythia
coloniam in Libyam deducendam. (2) Itaque, quum nullum
aliud ipsis esset mali remedium, in Cretam nuncios mittunt,
qui quærerent, an Cretensium aliquis, aut inquilinorum, in
Libyam umquam pervenisset. (3) Nuncii per Cretam
oberrantes, quum in alia oppida, tum Itanum venerunt; ubi
cum purpurario quodam, cui nomen erat Corobius,
sermones miscent, qui eis ait, ventis se in Libyam fuisse
delatum, et quidem in Plateam insulam Libyæ venisse. (4)
Hunc igitur hominem, proposita mercede, Theram ducunt.
Et ex Thera mittuntur primum exploratores, haud multi
numero: quibus quum viam in Plateam hanc insulam
Corobius monstrasset, relinquunt ibi Corobium cum nescio
quot mensium cibariis, et ipsi ocyus domum navigarunt,
nuncium Theræis de illa insula relaturi.
CLII. Quibus ultra constitutum tempus redire differentibus,
Corobium omnia defecerunt. (2) Deinde vero Samia navis,
Ægyptum petens, cujus nauclerus Colæus erat, ad Plateam