vir, postquam sæpius antea Gorgum, ut a rege deficeret,
esset hortatus; tunc, ubi Ionas etiam cognovit descivisse,
vehementius illum instigare conatus est. Cui quum morem
non gereret Gorgus, tempus observans Onesilus, quo extra
urbem Salaminiorum ille erat egressus, una cum
sectatoribus suis fratrem portis exclusit. (3) Itaque Gorgus,
urbe spoliatus, ad Medos profugit. Onesilus vero Salaminis
tenuit imperium; omnibusque Cypriis, ut secum
desciscerent, persuasit. Cæteris quidem persuasit cunctis;
Amathusios vero, morem ei gerere nolentes, obsidione
cinxit.
CV. Dum Amathunta Onesilus obsidet, interim Dario regi
nunciatur, Sardes captas esse incensasque ab Atheniensibus
et Ionibus, illiusque tumultus auctorem, cujus consilio hæc
suscepta sint, Aristagoram esse Milesium. Quo accepto
nuncio, dicitur rex, nulla ratione habita Ionum, quippe quos
bene noverat non impune laturos quod defecissent,
quæsisse quinam essent Athenienses; (2) deinde, postquam
audivit, poposcisse arcum, et sagittam arcui impositam
emisisse in cœlum, utque illa in aerem evolavit,
exclamasse, «Proh Juppiter, contingat mihi pœnas sumere
ab Atheniensibus!» hisque dictis, mandasse uni e ministris,
ut, quoties cœna ipsi adponeretur, ter ipsi diceret, «Domine,
memento Atheniensium!»
CVI. Hoc dato mandato, vocato in conspectum suum
Histiæo Milesio, quem jam multo abhinc tempore apud se
Darius retinuerat: «Histiæe, inquit, tuum procuratorem,
cujus fidei Miletum commisisti, audio res novas adversus me
esse molitum. Homines enim ex altera continente adversus
me duxit, et Ionas cum illis, factorum pœnas mihi daturos:
his persuasit ut illos sequerentur, et Sardes mihi eripuit. (2)
Nunc igitur, quo pacto tibi hoc bene habere videtur? quove
pacto tale quidpiam absque tuo consilio factum est? Vide ne
deinde tu ipse hac culpa tenearis.» Ad hæc Histiæus