Italia advenerunt. Ex sinu vero Ionio Amphimnestus,
Epistrophi filius, Epidamnius. Hic igitur ex sinu Ionio. (3)
Sed ex Ætolia advenit Males, frater Titormi illius, qui, quum
corporis robore Græcos omnes superaret, hominum fugiens
commercium in extrema Ætolicæ terræ se recepit. (4) Ex
Peloponneso Leocedes, Phidonis filius, Argivorum tyranni,
Phidonis illius, qui mensuras Peloponnesiis constituit, et
longe Græcorum omnium insolentissimus, sedibus suis
pepulit agonothetas Eleorum, ipseque arbitri munus in
Olympico certamine sibi adrogavit. (5) Præter hujus igitur
filium, adfuerunt item ex Peloponneso Amiantus, Lycurgi
filius, Arcas ex Trapezunte, Laphanes ex Pæo, Azaniæ (in
Arcadia) oppido, filius Euphorionis illius, qui, ut in Arcadia
fama est, Dioscuros hospitio exceperat, et ab illo tempore
cunctis peregre venientibus hospitium præbuit: denique
Eleus Onomastus, Agæi filius. (6) Isti igitur ex Peloponneso
adfuere. Athenis vero venere, Megacles, Alcmeonis hujus
filius, qui apud Crœsum fuerat, et alius, Hippoclides,
Tisandri filius, divitiis et corporis forma excellens inter
Athenienses. (7) Ex Eretria, quæ per id tempus florebat,
Lysanias; hic unus ex Eubœa. E Thessalia adfuit Diactorides
Crannonius, de Scopadarum familia; e Molossis vero, Alcon.
Tot numero proci fuere.
CXXVIII. Qui postquam ad prædictum diem Sicyone
convenerant, Clisthenes primum patrias eorum sciscitatus
est, et genus cujusque: deinde, per anni spatium eos
retinens, pertentavit eorumdem fortitudinem, et animi
indolem, et culturam ingenii, et mores; modo cum singulis
congrediens, modo cum universis; (2) et, qui ex illis
juniores erant, hos in gymnasia ducens: maxime vero inter
epulas eos pertentabat. Per totum enim tempus, quo illos
apud se detinuit, ista omnia faciebat, simulque magnificis
epulis eos excipiebat. (3) Placuere ei autem fere præ
cæteris hi qui Athenis advenerant; et ex his magis ei
probabatur Hippoclides, Tisandri filius, quum ob